Ulterius. Videtur quod dolor usque ad superiorem rationem non pervenerit. Judicare enim de dolore non est pati dolorem. Sed in sanctis est tantum judicium de doloribus secundum rationem, ut patet per dionysium in epistola ad joannem evangelistam. Cum ergo christus in sanctitate perfectus fuerit, ipse secundum superiorem partem rationis dolorem non habuit.
Praeterea, secundum philosophum, intellectus nullius partis corporis est actus. Sed dolor passionis non est in anima nisi ex conjunctione ad corpus. Ergo in parte intellectiva non fuit dolor passionis.
Delectationi quae est secundum intellectum, non est aliquid contrarium. Sed dolor est contrarius delectationi. Ergo non est in parte intellectiva.
Praeterea, tunc anima perturbatur, quando usque ad rationem pervenit passio. Sed in christo nulla fuit perturbatio. Ergo dolor non pervenit usque ad rationem.
Praeterea, impossibile est eidem secundum idem contraria inesse. Sed dolor est delectationi contrarius. Ergo impossibile est quod secundum superiorem partem, qua gaudebat de dei visione, doleret.
Sed contra, major est colligatio potentiarum animae ad invicem quam membrorum. Sed uno membro patiente alia compatiuntur; 1 corinth. 12.
Ergo una potentia animae patiente, multo fortius aliae compatiuntur.
Praeterea, major est affinitas potentiarum animae ad essentiam quam animae ad corpus. Sed anima secundum essentiam suam compatitur patienti corpori. Ergo et omnes potentiae patiuntur simul cum essentia.
Praeterea, in psalm. 87, 4: repleta est malis anima mea, dicit Glossa exponens de christo: idest doloribus. Ergo secundum omnes partes animae dolor inerat.