Ulterius. Videtur quod dolor christi non fuerit major omnibus doloribus. Quia quanto poena est acerbior et diuturnior, tanto poena ex dolore resultans est major. Sed aliqui sancti diuturniorem et acerbiorem poenam perpessi sunt, sicut patet de Laurentio et vincentio. Ergo christi dolor non fuit maximus.
Praeterea, in aliis sanctis dolor mitigabatur ex contemplatione divina et amore, sicut de stephano cantatur: lapides torrentis illi dulces fuerunt. Sed in christo fuit maxima caritas, et perfecta dei contemplatio. Ergo dolor ejus maxime mitigabatur; et ita fuit minimus.
Praeterea, innocentia patientis minuit dolorem poenae; unde pueri qui sunt in Limbo, non affliguntur de carentia visionis divinae, quia eis redditur non pro culpa quam ipsi commiserunt.
Sed christus sine culpa passus est. Ergo videtur quod dolor suus fuit mitissimus.
Praeterea, quanto major est recompensatio de bono amisso, tanto levius damnum amissionis portatur. Sed christus habebat recompensationem maximam de amissione corporalis vitae per passionem, scilicet salutem humani generis. Ergo dolor ille fuit minimus.
Praeterea, quanto est pretiosius quod amittitur, tanto est major dolor de amissione. Sed deus, quem homo per peccatum amittit, est dignior quam vita corporalis christi. Ergo dolor qui est de amissione dei, est major quam dolor christi de amissione vitae corporalis.
Praeterea, quanto aliquid est magis dispositum ad patiendum, tanto minus dolet de passione.
Sed christi corpus magis fuit dispositum ad patiendum quam corpus Adae. Ergo Adam magis doluisset, dato quod laesus fuisset.
Praeterea, quanto natura est perceptibilior, tanto est major dolor. Sed natura animae perceptibilior est quam natura cujuslibet corporis. Ergo dolor animae de passione inferni, quam in seipsa patitur ab igne, est major quam dolor christi.
Sed contra, Thren. 1, 12: o vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus; quasi diceret, non. Ergo dolor suus fuit maximus omnium dolorum.
Praeterea, christus fuit optime complexionatus; quod patet ex hoc quia habuit nobilissimam animam, cui respondet aequalitas complexionis in corpore.
Sed quanto homo habet meliorem complexionem in corpore, tanto magis sentit laesiones corporis, quia habet meliorem tactum. Cum igitur dolor sit sensus laesionis, videtur quod in christo fuerit maximus dolor.
Praeterea, virtuosi hominis est suam vitam diligere; unde et peccatores seipsos odiunt intantum quod seipsos interficiunt, ut probat philosophus in 9 ethic.. Sed christus fuit virtuosissimus.
Ergo maxime suam vitam dilexit: ergo dolor de amissione vitae suae fuit maximus.