REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat gaudium de ipsa beatitudine adepta.
D. Thom 1. 2. q. 4. art. 2. Rich. art. 3. quaest. 6. Durand. quaest, i. Vasq. i. 2. d. 11.cap. 6.
Quaero consequenter de conconutante beatitudinem: Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat gaudium de ipsa beatitudine adepta ? Videtur quod sic, quia secundum Augustinum 10. Confessionum circa medium, gaudium de te erit beata vita, etc.
Item, de essentia hujus beatitudinis est ultimata quietatio; sed gaudium est quaedam quies; ergo, etc.
Item, beatitudo est bonum ultimum; sed delectatio est tale bonum, quia alia quaerimus propter declarationem, ipsam autem delectationem quaerimus propter se: gaudium autem est delectatio; igitur, etc.
Item, beatitudo essentialiter ultimo modo perfectissime unit; sed hoc non potest aliqua potentia, nisi operando, et mediante operatione circa ipsum bonum, et per consequens delectando; hujusmodi est gaudere; igitur, etc.
Contra, Philosophus primo de Anima text. 64. Nihil aliud est dicere animam gaudere, vel tristari, quam texere vel oedificare, quia hujusmodi passiones non sunt in anima: igitur, etc.
Item, nihil est de essentia beatitudinis, nisi quod pertinet ad potentias, et ad operationes illius; sed delectatio vel gaudium non sunt operationes vel passiones advenientes et consequentes: g itur, etc.