REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum natura humana sit inferior natura, quae est capax beatitudinis ?
Gabriel hic quaest, 1. art. 3. dub. 2. Rassol. q. 5. a. 1. et 2. Nyphns2. Metaph. d. 3. cap. 6. Vasquez 1. 2. d. 20. cap. 6. Vide Scot. 5. Metaph. quaest. 1.
Videtur quod non, quia anima humana est, magis infima natura, quam natura humana, quae est ex corpore et anima; igitur natura humana non est infima natura capax beatitudinis.
Item, gradus diversi sunt attingendo finem ultimum; sed hoc non est nisi quia sunt diversi gradus in natura; igitur, etc.
Item, aliae naturae inferiores ultimate quietantur: ergo ultimo beatificantur, et sic natura humana non erit infima in capacitate beatitudinis.
Item, Deus est primum efficiens omnium; sed primo efficienti correspondet ultimus finis: igitur Deus est finis immediatus omnium, et per consequens omnis natura erit aeque capax beatitudinis, et sic natura humana non erit infima natura capax beatitudinis.
Contra, Augustinus 14. de Tri nit. cap. 28. eo capax est beatitudinis, inquantum est imago Dei; ima go non est in natura inferiorum.
Item, inferiores quam natura humana non operantur nisi per potentias organicas; non autem potest esse potentia organica capax beatitudinis, quia talis potentia non est circa objectum immateriale; sed anima rationalis potest esse circa objectum immateriale, et sic est natura infima, quae possit esse capax beatitudinis.