REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum propter beatitudinem appetatur quidquid appetitur ?
D Thom. 1. 2. a. 1. a. 6. et hic q. 1. art. 3. Durand. 2. d. 38 . q. 4. Vasq. 1. 2. d. 23. c. 6. et Soot. in Oxon. hic quaest. 10. et 9. Metaph. q. 11. et citati pro quaestione praecedenti.
Videtur quod sic. Augustinus 13. de Trinit. cap. 5. omnes beati esse volunt, et propter hoc coetera quoecumque appetunt, etc.
Item, principium in unoquoque genere est causa aliorum in illo genere; igitur in genere appetibilium, cum primum appetibile sit beatitudo, erit causa appetibilitatis in aliis; igitur alia omnia appetuntur propter beatitudinem.
Item, si aliquid aliud appeteretur, et non propter beatitudinem, igitur appetitur ut beatitudo; igitur si aliquid non appetitur propter beatitudinem, sequitur quod appetitur secundum beatitudinem; igitur quidquid appetitur, appetitur propter beatitudinem, vel ut beatitudo.
Contra, non omnis appetens cognoscit beatitudinem; igitur non omnis appetens appetit propter beatitudinem. Consequentia patet, quia nihil appetitur, nisi contingenter.
Item, si omnis appeteret propter beatitudinem, quidquid aliud appetit, tunc quicumque appeteret, haberet simul duos actus appetendi in voluntate. Probatio consequentiae, non potest quis appetere aliquid propter beatitudinem, nisi appeteret beatitudinem; igitur omnis appetens aliquid non solum appeteret illud, sed etiam beatitudine appeteret, et duos actus haberet simul.