REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ostenso appetitam naturalem non esse actum elicitum, nec distingui in re ab eo cujus est, docet primo, beatitudinem etiam in particulari, naturaliter appeti a quocumque.
Respondeo ad primam quaestionem, quod duplex est appetitus, sive voluntas, scilicet naturalis et libera. Potest enim voluntas considerari, ut est quaedam natura, et inquantum habet inclinationem, et appetitum naturalem ad suam propriam perfectionem, sicut quaecumque alia natura. Primo igitur videndum est de voluntate quantum ad ejus velle naturale, inquantum natura quaedam; secundo quantum ad ejus velle liberum, inquantum appetit libere.
Quantum ad primum videndum est, quis sit appetitus naturalis ? Dico quod non est actus elicitus, qua appetitus naturalis voluntatis se habet ad voluntatem, sicut appetitus naturalis intellectus se habet ad intellectum; sed in intellectu appetitus naturalis non est elicitus; igitur nec in voluntate.
Item, appetitus naturalis perpetuo inest voluntati; si igitur esset actus voluntatis elicitus, aliquis actus elicitus perpetuo inesset voluntati; sed nullum actum elicitum perpetuo habet voluntas, quia illum tunc potuissemus experiri in nobis; inconveniens enim est operationem perpetuo inesse nobis, et illam nos latere; sed hoc est inconveniens, secundum Philosophum de habitibus.
Item, si esset actus elicitus in voluntate, essent duo actus oppositi in voluntate simul, quia voluntas potest velle libe e oppositum illius, quod appetit appetitu naturali, sicut Paulus, qui dixit secundum appetitum naturalem, nolumus expoliari, sed supervestiri, 2. Cor. 5. voluit appetitu libero ad Philip. 1. dissolui, et esse cum Christo; non ergo appetitus naturalis est magis actus elicitus in voluntate, quam appetitus naturalis in lapide.
Quid ergo est? Dico quod est inclinatio ad ipsam perfectionem, sicut in aliis non habentibus appetitum liberum. Et de isto appetitu loquitur Philosophus primo Physicorum, text. 81. quod materia appetit formam, sicut imperfectum appetit suam perfectionem. De isto appetitu non libero, sed naturali, apparet quod voluntas necessario, sive perpetuo et summe appetit beatitudinem, et hoc in particulari. Quod necessario, patet, quia natura non potest manere natura, quin inclinetur ad suam perfectionem. Tolle ergo istam inclinationem, et tolles naturam; sed appetitus naturalis non est nisi talis inclinatio ad propriam perfectionem. Similiter voluntas ut natura necessario appetit suam perfectionem, quae maxime est beatitudo, et hoc appetitu naturali.
Quod summe appetit, probatur, quia summa inclinatio naturae est ad summam perfectionem. Si ergo natura appetat suam perfectionem, summe appetit summam perfectionem. Sic arguit Philosophus primo Metaphysicae in prooemio: Si omnes homines naturaliter scire desiderant; igitur maximam scientiam summe desiderabunt. Cum igitur summa perfectio voluntatis sit beatitudo, sequitur quod voluntas ut natura summe appetit.
Item, si necessario ut natura, appeteret eam, igitur summe appetit eam. Consequentia patet, quia in cujus potestate non est tendere, in ejus potestate non est remisse tendere; igitur si voluntas ut natura determinetur necessario ad appetendum beatitudinem; igitur summe ut natura appetit eam.
Quod in particulari sic naturaliter appetit beatitudinem, patet, quia ille appetitus est ad perfectionem, in qua voluntas realiter perficitur; sed perfectio realis non est aliquid universale, sed singulare: igitur appetit beatitudinem in particulari.
Item, illud appetere non est actus sequens cognitionem, quia tunc non esset naturalis, sed liber; universale autem non est, nisi objectum intellectus, vel aliquid consequens operationem intellectus; igitur iste appetitus in voluntate est. respectu beatitudinis in particulari.