REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Sententia Richardi ideo visionem Dei esse supra naturam nostram, quia modus essendi ejns est supra nostram, D. Thomae et aliorum ratio, quia Deus non se habet ad nos per modum informantis. Item, quia millesima pars gravi milii magis proportionatur visui, quam Deus infinitus nostro intellectui. Doctor hoc refutat solide et clare, ostendens rationes horum nihil conficere. Tangit hic, an dabilis sit species Dei ? de quo fuse 2. d. 3. quaest. 9.
Respondeo, quod omnes Doctores concordant in conclusione, quod nulla creatura rationalis ex puris naturalibus potest consequi beatitudinem, videndo Deum per essentiam; sed ad hoc diversi diversas rationes adducunt. Quidam Doctor hoc probat sic: Cognitio fit secundum quod cognitum est in cognoscente secundum modum cognoscentis; igitur cujuslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae. Si igitur modus essendi alicujus rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam cognoscentis; sed essentia divina, quae est suum esse, excedit modum naturae cognoscentis creati; igitur cognitio essentiae divinae ab intel lectu creato est supra naturam cognoscentis creati: igitur non potest intellectus creati Deum per essentiam videre, nisi inquantum Deus per suam gratiam se intellectui creato conjungit, ut intelligibile ab ipso.
Alius Doctor arguit sic: Illud non potest naturaliter cognoci ab ullo cognoscente, quod non potest esse in eo secundum modum, qui sibi competit. Sed bonum increatum non potest esse naturaliter in intellectu secundum modum, qui competit esse in intellectu creato; igitur essentia divina in se non potest ab intellectu creato videri naturaliter. Probatio minoris: Modus, quo objectum est naturaliter in intellectu cognoscente, est esse in eo secundum propriam informationem objecti; sed essentia divina non potest per speciem esse in intellectu creato, qua cognoscitur, ut reputat iste Doctor se sufficienter hoc ostendisse alibi.
Secunda ratio istius Doctoris est ista: Objectum cognoscibile ab aliqua virtute requirit determinatam quantitatem virtutis, vel molis ad illam virtutem, ut patet per Philosophum libro de sensu et sensato. . Sed essentia divina non habet determinatam quantitatem, nec similitudinem in comparatione ad virtutem cognitivam creatam: ergo non potest naturaliter essentia divina secundum se videri ab intellectu increato. Minor probatur: Magis proportionatur millesima pars grani milii quantitati virtutis visivae, quam quantitas et simplicitas essentiae divinae cognitivae creatae proportioni, quia virtus potentiae visivae potest crescere usque ad tantam limpiditatem, quod proportionetur quantitati et simplicitati millesimae partis milii cum sit inter illa determinata distantia et finita; sed intellectus creatus non potest crescere ad tantam limpiditatem, ut sit proportionatus essentiae divinae, quae est infinita; patet igitur quod est major proportio inter illa, quam inter haec. Sed millesima pars milii fallit visum, quod non potest per cipi ab eo; igitur essentia divina non potest naturaliter ab intellectu creato cognosci.
Sed istae rationes non cogunt. Prima non, quando arguitur quod si cujuslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae, igitur si modus essendi alicujus rei cognitae excedit modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam cognoscentis, dicendum quod non sequitur; arguit enim ex propositionibus non syllogisticis. Nec video quod consequentia illa teneret, nisi isto modo arguendo, quod si modus cognitionis sit secundum modum cognoscentis, igitur nulla cognitio naturalis excedit modum naturae cognoscentis; cum igitur modus cognitionis sit secundum modum cognoscibilis, si modus essendi rei cognitae excedit modum cognoscentis, cognitio illius erit supra naturam cognoscentis. Sic arguendo tenet argumentum, sed tunc una propositio est falsa, videlicet haec: Modus cognitionis est secundum modum cognoscibilis, et haec similiter, quod nulla cognicio naturalis est de objecto, cujus natura excedat modum naturae cognoscentis, quia licet cognitio non sit supra naturam cognoscentis, est tamen objecti habentis modum cognoscibilis, et modum naturae ultra modum naturae cognoscentis: aliter nunquam imperfectius cognosceret perfectius naturaliter, nec tunc Angelus infimus posset cognoscere naturaliter Angelum supremum.
Similiter si ratio concluderet, tunc intellectus Beati cum lumine, et cum quocumque habitu claritatis non posset pertingere ad visionem essentiae divinae, quia modus cognoscentis cum omnibus illis exceditur a modo rei cognitae: igitur totum illud non esset adhuc sufficiens principium cognoscendi. Unde dico quod non oportet inter objectum et potentiam esse proportionem aequalitatis, sed potius dissimilitudinis, quae est inter activum et passivum, quae non est secundum proportionem quantitatis, ita quod unum aliquoties sumptum secundum suam quantitatem virtutis reddat quantitatem virtualem alterius. Sed debet esse proportio motivi ad mobile, ita quod hoc possit moveri et mutari ab illo, ut quod objectum sit motivum, et potentia receptiva illius motionis. Unde objectum debet proportionari potentiae recipienti motionem, sicut operatum proportionatur termino suae operationis, et non quantum ad proportionem triplicis, vel duplicis, vel alicujus talis. Similiter ordinatum immediate ad finem proportiona tur illi fini in attingendo ipsum, et tamen ordinatum ad finem cum omnibus additis est finitum, et finis est finitus; sic in proposito, licet cognitum in se sit natura infinita, potest tamen cognosci naturaliter a cognoscente habente naturam finitam.
Si autem arguitur sub hac forma: Illud objectum, quod est essentia divina, excedit improportionabiliter in ente potentiam cognitivam ipsius cogniti creati: igitur improportionabiliter excedit in intelligente; igitur non est objectum intelligibile proportionatum virtuti ejus cognitivae, dico quod si loquamur de proportione Geometrica, tunc nulla est proportio finiti ad infinitum, quia finitum quotiescumque sumptum nunquam reddit infinitum; et isto modo sicut entitas creata est improportionata entitati increatae, ita est sibi improportionata in in telligibilitate, ita quod intelligibilitas unius multoties sumpta non reddit intelligibilitatem alterius. Sed ex hoc non sequitur quod non sit intelligibile proportionatum virtuti cognitivae ipsius cognoscentis, sed proportio objecti ad potentiam est de alio foro.
Ad primam rationem alterius Doctoris, dico quod destruit se, secundum enim omnem opinionem, oportet negare majorem vel minorem. Si enim ad cognitionem alicujus objecti non requiritur species impressa, tunc major est falsa, scilicet quod objectum non potest cognosci naturaliter ab intellectu, in quo non potest esse secundum modum sui, scilicet per informationem, tunc enim objectum praesens sufficeret ad imprimendum actum cognoscendi. Si autem ponatur objectum praesens per speciem, et speciem requiri ad cognitionem, tunc est minor falsa; nec rationes ejus, quibus alibi ostendit quod species non requiritur in intellectu beati ad videndum Deum, concludunt, ut alibi* patet, quidquid sit de cognitione in se.
Ad secundum, quando arguitur quod objectum requirit determinatam quantitatem respectu potentiae cognitivae, dico quod ista sunt verba metaphorica, nam activum et passivum corporalia requirunt determinatam quantitatem ad hoc quod agant, quia actio corporalis non recipitur nisi in quanto; sic autem non requiritur in intellectu in intelligendo, quia intelligit omne ens. Concedo tamen quod quantitas objecti cognoscibilis, scilicet essentiae divinae, et ejus simplicitatis, est proportionabilis in ratione objecti cognoscibilis quantitati virtuali potentiae intellectivae cognoscentis.
Ad probationem, quando dicitur quod simplicitas essentiae magis est improportionata intellectui, quam millesima pars grani milii visui, dico quod tu petis, quod dicerem quod essentia divina in ratione objecti cognoscibilis non distat in uno gradu a virtute cognitiva intellectus, licet plus distet in natura. Similiter ratio concluderet quod nunquam possemus videre Deum quibuscumque additis, quod totum est falsum, et per consequens plus distat ab essentia divina, quam sit distantia potentiae visivae ab illa parte milii. Similiter etiam intellectus per nullam informationem objecti poterit habere proportionem secundum quantitatem virtutis ad essentiam divinam; igitur nunquam per quamcumque informationem positam poterit videre.