REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum corpus Beati post resurrectionem erit impassibile ?
D Thom. in addit. q. art. 1. et 4. d. 44. q. 2. art. 1. Ricbard. art. 2 . q. 1. 2. et 3. D. Bonav. 2. p . art. 2. q. 1. Darand. q. 5. et d. 44. q. 4. Saar. 3. p. tom. 2. d. 48. sect. 23. Scot. in Oxoniensi, hic q. 13. et 9. Met. q. 14. et in Theor. g. Non potest probari hominem, etc.
Videtur quod non. Gregorius homilia 26. in Evang. quod palpabile est, corrumpi necesse est; sed corpus
Beati est palpabile, sicut apparet de Christi corpore, Lucae 24. Palpate et videte; igitur, etc.
Item, si corpus Beati esset impassibile, tunc Beatus non posset sentire; consequens est inconveniens, quia sentire est quaedam perfectio secunda, qua inconveniens est privare Beatos. Unde est quod beatitudo secundum quid, verius est beatitudo, quam beatitudo corporis, quae non consistit in operatione. Probatio consequentiae, omnis sensus potest pati a sensibili, et per consequens corrumpi ab excellenti sensibili, ut habetur 2. de anim. text. c. 123. igitur, etc.
Item, nullum violentum potest esse perpetuum, ex primo de Coelo et mundo text. com. 15. Sed elementa in mixto habent inclinationem naturalem ad sua loca; igitur non possunt perpetuo in mixto permanere.
Item, primo de Coelo et mundo text. 124. et 138. Idem non potest esse corruptibile ex se, et necessarium ab alio, vel ex alio.
Et Commentator, 12. Metaphysicae, com. 41. nihil quod est ex se possibile, potest perpetuari ab alio, nisi motus; nullum igitur permanens, quod est ex se corruptibile, potest esse necessarium ab alio; sed corpus humanum est ex se corruptibile: igitur.
Contra, Corinth. 15. Oportet mor tale hoc induere immortalitatem.