Ad primum sic proceditur. Videtur quod in christo non sit nisi una voluntas, scilicet divina.
Velle enim, cum sit agere, personae est. Sed in christo est tantum una persona, scilicet divina.
Ergo et tantum una voluntas, scilicet divina.
Praeterea, voluntatis est ducere, et non duci.
Sed in christo affectus humanus divina voluntate ducebatur, quae eo sicut ministro utebatur, ut dicit Damascenus.
Ergo affectus humanus non debet dici voluntas in christo.
Praeterea, quanto aliquis homo est magis sanctus, tanto sua voluntas magis unitur divinae: quia qui adhaeret deo, unus spiritus est. 1 Cor., 6, 17. Sed christus homo fuit sanctissimus. Ergo voluntas sua humana fuit perfecte una cum voluntate divina.
Sed contra, christus assumpsit naturam nostram ut eam curaret: quia quod inassumptibile est, incurabile est, ut dicit Damascenus.
Sed voluntas nostra, per quam peccatum intraverat, maxime curatione indigebat. Ergo ipsam assumpsit; ergo est in christo aliqua voluntas praeter voluntatem divinam.
Praeterea, sicut se habet unitas voluntatis ad unitatem naturae, ita se habet pluralitas ad pluralitatem.
Sed in tribus personis est una voluntas, quia est una natura. Ergo et in christo sunt plures voluntates, quia sunt plures naturae, quamvis sit una persona.