REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Corpus Beati futurum impassibile patet ex ratione ad oppositum, et ex Rom. 6. Lucae 24. Matth. 25. ita Aug. 20. Civit. 18. et in Enchir. c. 90. et 91. Greg. 14. Moral. 29.
vel 32. Hier. in Amos 5. Lactant. lib. 7. divin, inst. c. 46. Impassibilitatem non oriri ex qualitatum absentia, neque earum adaequata proportione, ut in se mutuo non agant, neque ex dominio animae super corpus, probat clare et solide.
Respondeo, primo videndum est, quia ita est, secundo quomodo hoc est. Primum istorum, scilicet, quod corpora Beatorum erunt incorruptibilia et impassibilia, patet ex locis multis sacrae Scripturae, et ex praecedentibus, quia sic dictum est de lege communi, in vita mortali non potest aliquis esse beatus simpliciter, et ideo non potest aliquis beatificari, nisi fiat immortalis. Et quia omne corruptibile est passibile passione, quae abjicit a substantia, non quod abjiciat aliquid ipsius substantiae, si substantia sit indivisibilis, sed quia disponit ad abjectionem ipsius, ideo ex opposito, si erit incorruptibile, oportet quod fiat impassibile tali passione abjiciente a substantia. Et hoc quidem congruum est, quia homo est nobilius compositum aliis compositis corporalibus, et aliqua alia composita perpetuo manent, ut corpora caelestia, congruum est ut fiat impassibile, ut sic permanere possit.
Item, totus homo meruit, et congruum est sicut meruit, ita praemietur; igitur totus homo beatificabitur: sed beatitudo in eo qui beatificatur, requirit immortalitatem per se, igitur impassibilitatem; patet igitur quia ita est.
Secundo videndum est qualiter ita est, dico primo, non ideo quia qualitates naturales elementorum activae et passivae non manent in mixto, et quod propter hoc cesset actio et passio, quia sublatis qualitatibus illis non esset mixtio. Similiter tunc corpora Beatorum quantum ad illas qualitates, quae sunt de perfectione elementorum, erunt imperfectiora elementis.
Secundo dico, quod illa impassibilitas non est ideo, quia qualitates illae licet maneant, tamen non remanent ut contrariae, quia reducuntur ad medium quoddam, quia necesse est manere illas qualitates secundum quod conveniunt complexioni humanae, et corpori humano, ut perfectibile est ab anima; sed si reducerentur ad tale medium, non esset corpus conveniens animae humanae: igitur. Unde corpus est perfectibile ab anima secundum determinatam complexionem; si enim qualitates ad medium reducantur, sicut in auro, non esset perfectibile ab anima, et ita non maneret ibi calidum et frigidum, et ita absque alia harmonia.
Tertio dico, quod hujusmodi causa non potest esse, quia contrarietas tollitur ab eis propter hoc, quod non sunt nata succedere invicem in eodem susceptivo, ut unum expellat aliud; hoc enim nihil est dicere, quia sic nunquam aliquid esset contrarium alteri, quia iste calor corrumpens istud frigus, non succedit sibi in eodem susceptivo; igitur non contrariaretur sibi, quod est falsum.
Item, si illa esset ratio contrariorum, tunc nunquam aliquod subjectum determinaret sibi alterum contrariorum, quia illi in eodem subjecto non potest contrarium succedere, quod tamen falsum est, et contra Philosophum in Praedica mentis, cap. de substantia, text. 10. ubi vult quod aliquod subjectum determinat sibi alterum contrariorum.
Item, ratio nihil valet, nam illa definitio contrariorum, quod nata sunt fieri circa idem, debet intelligi secundum speciem, et non secundum individuum, quia natura unius nata est succedere naturae alterius in eodem susceptivo, et quodlibet individuum unius secundum naturam repugnat cuilibet individuo alterius. Sic non potest dici quod causa istius impassibilitatis est, quia passum non remanet, quia eadem materia manet, quae prius, et eadem forma, quae prius: ergo idem corpus susceptivum.
Nec posset dici quartum, quod causa impassibilitatis est, quianon est receptivum contrarii, quia si non potest recipere, nec manet receptivum, ergo nec manet idem passum virtualiter, unde possunt esse opposita, et de hoc nos quaerimus. Nec etiam possumus dicere quod impossibile sit quod passum non remaneat, quia eadem materia manet quae prius, eadem forma quae prius; ergo idem corpus; igitur idem receptivum.
Nec potest dici quod hoc sit, quia tollitur privatio ab objecto; hoc est enim impossibile, quod privatio tollatur ab apto nato nisi per habitum; igitursi passum non habet formam hujus privationis, remanet privatio.
Sed dices quod non remanet, quia licet non detur forma per quam tollitur, ut per propriam formam, tollitur tamen per formam superiorem. Dico quod hoc est impossibile; nulla enim forma tollit privationem alicujus formae ab apto nato, nisi includat illam formam oppositam privationi; igitur nec tollit eam. Praeterea, anima tunc erit eadem, quae et modo; sed modo non tollit privationem a materia sua, quin posset recipere formam oppositam illi; igitur nec tunc; non ergo quantum est in se, anima tollit illam privationem, nisi aliunde detur ei.
Unde ergo oritur quod ibi non erit actio et passio? agente enim et patiente disposito, et sibi mutuo approximatis, non potest agens non agere, nisi impediatur. Impedimentum hoc potest esse duplex: Unum positivum, et aliud privativum. Positivum duplex, et similiter privativum duplex. Dicunt quidam quod illud impedimentum positivum est anima, quae perfecte dominatur suo inferiori, et ipsum perfecte subjicit, sicut ipsa perfecte subjicitur Deo; sed inclinatio ipsius animae est ad esse, et ad vivere; ideo in corpore suo non potest esse aliqua mutatio contra dispositionem illam, qua perficitur ab anima, et sic impedit omnem formam contrariam recipi in suo subjecto.
Contra, hoc non potest stare, quia anima intellectiva si impedit activa contraria, hoc est, quia repugnat eis; sed non repugnat eis, nec ut contraria, nec ut activa, nec ut corruptiva sunt. Quod probo, quia si repugnaret eis, ut sic, non essent dispositio necessaria ad ipsam, sed sunt dispositio necessaria: ergo non potest dici quod impediat susceptivum a receptione, licet non impediat activum ab actione. Quod patet, quia posterius non habet impedire prius a susceptione eorum, quae prius recipit, quam illud insit; sed susceptivum animae recipit illa antequam infundatur anima, igitur, etc.
Praeterea, si dicit quod impedit per libertatem suam perfectam, quam habet anima, hoc non credo possibile, quia quaecumque creatura sola voluntate posset impedire aliquem effectum naturalem; igitur nec anima, hoc enim est solius Dei; igitur, etc.