REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad secundum, admittit visum et auditum in Beatis habere suos actus; de aliis sensibus dubitat. Vide Schol. in Oxoniensi hic q. 3. num. 18. ubi habes notanda de operationibus sensuum in Beatis.
Ad primum argumentum dico quod passibile proprie non palpatur, nisi secundum duritiem; igitur durum est illud quod est proprie palpabile; at dico quod tangibile sibi derelictum, necesse est corrumpi, potest tamen a causa superiori praeservari.
Ad aliud, dico quod sicut vegetativa vis non fit in actu suo, quoad aliquas operationes, sic nec sensus deservientes vegetativae, ut est gustus. Credo tamen quod aliqui erunt in actu, ut visus et auditus, quia cum impassibilitate corporis stat quod sensus sint in actu, quia non est necesse quod cum immutatione intentionali concurrat immutatio realis. Sed esto quod sint omnes in actu suo, dico ad argumentum quod passio intentionalis modo non potest fieri sine mutatione reali, non tamen est ibi eadem mutatio, et ideo una potest separari ab alia, nec per calorem videtur calor, sed calefactio fit per calorem. Sed visio fit per speciem, quae immutationes non sunt ejusdem rationis, sicut nec immutantia, sic nec etiam passa sunt ejusdem rationis proxime, et dico quod licet sit idem organum sensus, et calefactibile, tamen secundum mixtum hac mixtione non esset organum, posset tamen esse calefactibile, et sic vel est idem quod mutatio mutatione reali vel intentionali, vel conjunctum; sed in beatis non erunt simul, quia voluntas divina potest cooperari ad unam actionem, et non ad aliam.
Ad aliud, cum dicitur quod violentia non potest esse perpetua, dico quod appetitus sunt ordinati secundum perfectius et imperfectius, et dum salvatur appetitus ad perfectius, licet sit appetitus violentus respectu imperfectioris, est ibi violentia secundum quid, et naturale simpliciter. Cum vero perficitur appetitus respectu imperfectioris, et non respectu superioris, est violentia simpliciter, sicut grave ascenderet, antequam derelinqueretur vacuum, et in illo est appetitus, et superior in natura ad excludendum vacuum, quamquam grave sit deorsum, et ideo quamdiu est sursum, ne relinquatur vacuum, est secundum quid violentia, et naturaliter simpliciter. Si conservatio ejus, ad quod est inclinatio appetitus superioris, est simpliciter naturalis, secundum quid erit violentia. Sic dico, esto quod elementa sic sint in mixto, appetitu, qui est eorum in se, volunt esse in propriis locis: sed appetitus mixti est superior et appetitus adhuc animati superior, et sic est perpetuo violentia secundum quid et naturalitas simpliciter.
Ad aliud, cum dicitur quod illud, quod est corruptibile secundum se, non potest perpetuo conservari; aliqui dicunt quod ratio Philosophi contra Platonem est ad probandum, quod nullum perpetuum sit corruptibile, quia si potest corrumpi, ponatur in esse, jam non est, si est perpetuum, tunc est; igitur simul est, et non est. Sed isti nec percipiunt rationem Philosophi, nec ad eam respondent, quia si ego sedeo per diem, et adhuc possum non sedere tali hora, ponatur in esse, et tunc simul sedeo, et non sedeo, manifestum est quod ex positione potentiarum in esse, resultat nova incompossibilitas. Ideo dico quod si Plato posuit quod coelum est corruptibile ab intra, et cum hoc, quod Deus necessario conservat omne perpetuum, quod conservat, ratio Aristotelis est bona contra eum, quia si hoc de se est corruptibile igitur de se potest corrumpi, et Deus necessario ipsum conservat; igitur non potest corrumpi. Vel si debeat poni possibile in esse, debet poni respectu necessarii, quia si illud potest non esse, et de necessitate conservatur, ponitur in esse, et tunc probatur repugnantia per hanc regu lam: Cuicumque actui repugnat necessitas potentiae, ad eumdem actum repugnabit eadem necessitas. Si tamen Plato dixit quod Deus contingenter agit, et conservat coelum perpetuo, sicut nos Theologi ponimus, non valet ratio Aristotelis contra eum, quia stant simul, quod coelum possit esse perpetuum, si Deus perpetuo velit conservare, et tamen quod quantum est de se, possit non esse. Eo modo dico de corpore post resurrectionem, quod sibi derelictum possit non esse, et potest ab illo perpetuo esse.
Ad ultimum, dico quod permanens habet totum esse simul. Ideo posuit Commentator, quod non potest fieri perpetuum, nisi sit necessarium, quia ex quo totum simul, oportet quod in quocumque instanti habeat tantam necessitatem sicut in uno; sed esse consistit in accipiendo partem novam post partem, ideo nova necessitas formalis est in permanente, nisi simul habeat suam necessitatem in susceptivo; non sic Theologi, quia ponunt permanens posse esse perpetuum ab alio, et ex se possibile.