Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana in christo semper divinae voluntati conformabatur in volito. Quanto enim est major conformitas humanae ad divinam, tanto est major rectitudo voluntatis, quae in hoc consistit, sicut patet per Glossam super illud psalm. 32: rectos decet collaudatio. Sed christus habuit rectissimam voluntatem. Ergo conformabatur divinae voluntati etiam quantum ad volita.
Praeterea, voluntas beatorum conformatur deo quantum ad volita: quia omnia habent quae volunt. Sed christus fuit verus comprehensor. Ergo quantum ad volitum divinae voluntati ejus voluntas conformis erat.
Praeterea, ex hoc licet nobis aliud velle quam deus vult, quia nescimus quid deus velit in aliquibus. Sed christus sciebat in omnibus quid deus vellet. Ergo quantum ad omnia volita voluntatem humanam divinae conformabat.
Sed contra, christus flevit de destructione hierusalem.
Ergo volebat eam non destrui. Sed deus volebat eam destrui. Ergo voluit aliquid quod deus non voluit.
Praeterea, ipse dixit Luc. 22, 42: non mea voluntas, sed tua fiat. Ergo volebat secundum voluntatem humanam aliquid quod non volebat secundum divinam.