Ulterius. Videtur quod voluntas sensualitatis sit contraria voluntati rationis in christo. Sicut enim dicit Augustinus in Lib. De Trinit., voluntatum contrarietas est ex contrarietate volitorum, non ex contrarietate naturarum, ut Manichaei dicunt.
Sed volita sensualitatis et rationis in christo fuerunt contraria: quia sensualitas refutabat mortem, quam ratio eligebat. Ergo contrariabatur voluntas sensualitatis voluntati rationis in christo.
Praeterea, sicut dicit Damascenus, in christo unicuique potentiae permittebatur agere quod erat sibi proprium et naturale. Sed naturale est appetitui sensualitatis ut appetat hoc quod est delectabile secundum sensum.
Ergo hoc appetebat in christo. Sed ex hoc est pugna sensualitatis contra rationem in nobis quod sensualitas appetit delectabilia secundum sensum.
Ergo in christo hujusmodi pugna fuit.
Praeterea, quicumque affligitur in hoc in quo alius delectatur, habet contrariam voluntatem illi. Sed voluntas rationis christi delectabatur in jejunio, sicut in opere virtutis, in quo sensualitas affligebatur, quia esuriit, ut dicitur Matth. 4. Ergo sensualitas rationi contrariabatur in christo.
Sed contra, in rebellione sensualitatis ad rationem consistit primus motus, qui est peccatum veniale.
Sed in christo non fuit aliquod peccatum.
Ergo non fuit in christo contrarietas sensualitatis ad rationem.
Praeterea, Augustinus super Gen., dicit: omne animal fuit in arca Noe, quia omnes motus fuerunt peccati in christo. Sed hoc non contingit in illis in quibus est pugna sensualitatis contra rationem.
Ergo in christo talis pugna non fuit.