Ulterius. Videtur quod voluntas rationis erat sibi contraria. Medium enim communicat cum utroque extremorum. Sed voluntas rationis media erat in christo inter voluntatem divinam et sensualitatem.
Ergo conformabatur utrique. Sed sensualitas volebat contrarium ejus quod deus volebat.
Ergo voluntas rationis volebat contraria.
Praeterea, voluntas ut natura vult illud quod est ad conservationem naturae. Sed voluntas ut ratio in christo volebat mortem, et alia hujusmodi quae ad corruptionem naturae pertinent. Ergo in voluntate rationis erat contrarietas in christo.
Sed contra, contraria non possunt esse in eodem simul. Sed voluntas rationis est tantum una potentia, ut dictum est, art. Praec.. Ergo non potest esse in ea aliqua contrarietas.
Praeterea, voluntas sequitur apprehensionem rationis.
Sed in ratione christi non fuit aliqua contrarietas, sed fuit determinata ad unum. Ergo nec in voluntate.
Praeterea, sicut dicit Augustinus in Lib. Confess., contrarietas voluntatis causatur ex imperfectione voluntatis: quia voluntas non est perfecta neque istius neque illius. Sed in christo non fuit voluntas imperfecta. Ergo voluntas rationis non contrariabatur sibi.