Ad tertium sic proceditur. Videtur quod orare non fuerit competens christo. Quia, sicut dicit Damascenus, oratio est ascensus intellectus in deum. Sed ascendere in deum, cum sit distantis a deo, non competit intellectui christi, qui semper deo conjunctus erat.
Ergo christo non competit orare.
Praeterea, nullus petit aliquid a seipso. Sed, sicut Damascenus dicit, oratio est petitio decentium a deo. Cum ergo christus sit deus, et non sit alius deus praeter eum, orare non pertinet ad ipsum.
Praeterea, oratio est expressio voluntatis, quia est de eo quod quis absolute vult; alias est fictio. Sed christus quidquid absolute volebat, hoc sciebat deum velle. Ergo non oportebat quod de hoc ipso rogaret.
Sed contra, ejus qui non potest omnia de se est orare. Sed christus, secundum quod homo, omnia non poterat, ut supra, dist. 14, quaest. 1, art. 4, dictum est. Ergo ejus, secundum quod homo, est orare.
Praeterea, officium pontificis est preces ad deum fundere. Sed christus est pontifex, ut dicitur Hebr. 2. Ergo ejus est orare.