Ulterius. Videtur quod non sit ejus orare pro se, sed tantum pro aliis: officium enim sacerdotis est eodem modo orare et hostias offerre. Sed christus obtulit hostiam non pro se, sed pro aliis, ut dicitur Hebr. 7. Ergo nec pro se oravit.
Praeterea, in quolibet genere moventium est devenire ad primum movens quod non movetur secundum illum motum, sicut alterantia reducuntur ad primum alterans non alteratum. Sed christus est primus inter orantes. Ergo ipse est orans, et pro eo non oratur.
Praeterea, nullus sapiens orat contrarium ejus quod vult. Sed in christo nihil accidebat nisi quod ipse volebat. Ergo ipse non pro se oravit.
Sed contra, oratio fit non tantum contra infirmitatem culpae, sed etiam contra infirmitatem poenae.
Sed christus circumdatus erat infirmitate poenae, quamvis non infirmitate culpae. Ergo pro se orare poterat.
Praeterea, per orationem aliquis sibi meretur.
Sed christus sibi meruit claritatem corporis. Ergo christus pro se orare potuit.