Ulterius. Videtur quod oratio qua pro se oravit, fuit actus sensualitatis. Ejus enim est orare, cujus est velle. Sed non mori in christo absolute non volebat nisi sensualitas. Ergo oratio qua mortem petebat a se excludi, erat actus sensualitatis.
Praeterea, magister dicit in littera, quod ex affectu humano quem ex virgine contraxit calicem transire orabat. Sed affectum rationis non traxit ex virgine: quia anima rationalis fit per creationem, et non ex traduce. Ergo hoc oravit per affectum sensualitatis.
Praeterea, catuli leonum quaerunt a deo escam sibi, et pulli corvorum invocant eum, ut dicitur in psalm. 103 et 146. Sed in eis non est nisi affectus sensualitatis. Ergo et christus orare potuit per sensualitatem tantum.
Sed contra, ejus est orare, cujus est deum cognoscere.
Hoc autem est tantum rationis. Ergo rationis est tantum orare in christo.
Praeterea, oratio ad vitam contemplativam pertinet.
Sed vita contemplativa non habet aliquam communitatem cum sensualitate. Ergo oratio christi non fuit actus sensualitatis.