Ulterius. Videtur quod non omnis christi oratio fuit exaudita, per id quod dicitur in psalm. 21, 3: clamabo per diem, et non exaudies, quod Glossa exponit de christo.
Praeterea, oravit ut discipuli servarentur a malo, ut patet joan. 17, et omnes qui credituri erant per verbum eorum in ipsum. Hoc autem non fuit impletum nec quantum ad ipsos apostolos, nec quantum ad alios credentes; nec de malo culpae, nec de malo poenae. Ergo non omnis christi oratio fuit exaudita.
Praeterea, ut dicitur Lucae 23, oravit pro crucifixoribus, ut peccatum eis non imputaretur, sed ut parceretur. Sed non omnibus remissum fuit illud peccatum: quia non omnes conversi sunt ad fidem, sine qua non est peccatorum remissio. Ergo sua oratio non fuit exaudita.
Praeterea, oravit ut calix ab eo transferretur, ut patet Matth. 26. Hoc autem non fuit factum.
Ergo etc..
Sed contra, Heb. 5, 7: exauditus est pro sua reverentia.
Praeterea, oratio sua non fuit minus efficax quam aliorum sanctorum. Sed aliis sanctis ipse dicit: petite et accipietis; joan. 16, 24. Ergo et ipse quod petiit accepit.
Praeterea, joan. 11, 42: ego autem sciebam quia semper me audis.