Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod christo, secundum quod deus, non competit orare nec obedire, nec aliquid quod minorationem sonat, aut quod ad diversitatem voluntatis pertinet: sed secundum quod homo, competit sibi orare propter tria, ut dicit Damascenus.
Primo propter veritatem humanae naturae insinuandam, secundum quam minor est patre, et obediens ei, et orans ipsum. Secundo ad exemplum orandi nobis praebendum: quia omnis ejus actio, nostra est instructio; cum sit nobis datus quasi exemplum virtutis. Tertio ad ostendendum quod a deo venerat, et sibi contrarius non erat, dum eum orando principium recognoscebat.
Ad primum ergo dicendum, quod ascendere est proprie tendere in aliquid quod supra ipsum erat.
Intellectus autem christi non tendit in aliquid quod supra ipsum esset quantum ad contemplationem, quia quidquid de deo unquam contemplatus est, hoc contemplatus est a primo instanti conceptionis; et secundum hoc dicit Damascenus, quod intellectus christi ascensione quae est in deum non indigebat: sed tamen potentia divina, quam orando implorabat, supra ipsum erat; et sic ascendens in deum orabat.
Ad secundum dicendum, quod in aliis hominibus est una intellectualis voluntas cujus est orare, quae habet etiam imperium super alias vires in ipsis existentes; et ideo ejus non est orare, sed imperare respectu eorum quae per ipsos fieri possunt.
Sed non omnia quae erant in christo, erant subjecta rationi, et voluntati rationis, sed aliquid supra ipsam, scilicet deitas: unde sicut in aliis hominibus ratio et voluntas imperant aliis viribus; ita in christo orabant deitatem.
Ad tertium dicendum, quod aliquid oravit christus quod absolute fieri rationis voluntate volebat, quamvis non omnia, ut dicetur: et quamvis sciret hoc esse in dei voluntate, nihilominus orabat quia sciebat deum velle hoc impleri per suam orationem; sicut etiam deus vult aliquem salvare orationibus alicujus sancti; unde non est superfluum quod ille sanctus pro eo orat.