Ad secundam quaestionem dicendum, quod oratio semper est ad supplendum aliquem defectum.
Christus autem non patiebatur aliquem defectum quantum ad bona spiritualia, quia beatus erat; patiebatur autem defectum, inquantum passibilis erat in anima et in corpore: unde omnis oratio christi quae erat pro bonis spiritualibus, non erat pro se, sed pro aliis; sicut illud: ut sint unum in nobis sicut et nos unum sumus, joan. 17: sed oratio quae erat pro his quae pertinent ad corpus, etiam erat ipsi pro seipso, sicut patet per illud Psal. 40, 11: resuscita me, et retribuam eis; quae quidem oratio, etsi sit pro se, idest ut ipse resuscitaretur; tamen est pro aliis, inquantum ad aliorum salutem tendit: quia resurrexit propter justificationem nostram, Rom. 4, 25, et instructionem, quia ejus exemplo ab ipso deo petere debemus.
Ad primum ergo dicendum, quod oratio effunditur pro quolibet defectu amovendo; sed hostia praecipue contra peccatum offertur, ut per eam deus placatus, aliquid concedat. Christus autem quamvis aliquem defectum poenae habuerit; non tamen habuit defectum culpae; et ideo pro se oravit, non autem pro se hostiam obtulit.
Ad secundum dicendum, quod orans pro quo non oratur, est ipse christus, secundum quod beatus, non autem secundum ea quae ad statum viatoris pertinent.
Ad tertium dicendum, quod in christo non erat aliquid quod voluntate rationis absolute et simpliciter non vellet tunc esse in se; erat tamen in ipso passibilitas, quam volebat, peracto redemptionis opere, per gloriam resurrectionis a se removere; et erat in eo aliquid, scilicet passio imminens, quam volebat etiam tunc non inesse voluntate sensualitatis, et rationis ut naturae.