Ad quartum sic proceditur. Videtur quod christus non meruerit sibi immortalitatem corporis.
Mereri enim est extranei, cui non debetur merces nisi per meritum; sicut et adoptari est extranei, cui non debetur hereditas nisi per adoptionem. Sed christus ad bona patris, quae sunt sua, non dicitur adoptari quasi extraneus. Ergo eadem ratione nec immortalitatem, vel aliquid hujusmodi, meruit.
Praeterea, praemium est dignius merito. Sed bonus motus animae christi quo merebatur, est dignior quolibet corporali. Ergo non merebatur immortalitatem corporis.
Praeterea, christus non erat debitor mortis: quia non habebat peccatum, quod mortis debitores facit. Ergo cum nullus mereatur illud malum evitare cujus non est debitor, videtur quod ipse immortalitatem non meruit.
Sed contra est quod in littera dicitur, quod claritas corporis est praemium humiliationis. Sed immortalitas corporis ad claritatem corporis pertinet.
Ergo etiam immortalitatem meruit.
Praeterea, bona gloriae nulla creatura habet sine merito. Sed immortalitas pertinet ad gloriam.
Ergo ipsam christus meruit.