Ulterius. Videtur quod non meruerit exaltationem.
Quia ex hoc ipso quod humana natura assumpta fuit, exaltata est, et nomen divinitatis sibi debetur. Sed assumptionem non meruit, ut supra, dist. 4, dictum est. Ergo nec exaltationem.
Praeterea, nomen quod est super omne nomen, est nomen in quo flectitur omne genu. Sed hoc est nomen jesus, ut dicitur Philip. 2. Cum ergo hoc nomen non meruerit, sed ante conceptionem sibi impositum fuerit; videtur quod non meruerit nomen quod est super omne nomen.
Si dicatur, quod meruit quantum ad manifestationem; contra. Hoc etiam ante manifestum erat; unde Daemones ante eum confessi fuerunt, et pueri et prophetae praedixerunt. Ergo hoc ipse
Praeterea, meritum ordinatur ad praemium.
Sed facere aliquid propter aestimationem hominum pertinet ad vanam gloriam, quae in ipso non fuit.
Ergo exaltationem quantum ad manifestationem hominum
Sed contra, Luc. 14, 2: qui se humiliat, exaltabitur.
Sed christus se humiliavit. Ergo exaltari meruit.
Praeterea, ipse fecit se dignum tali exaltatione quae est in manifestatione ad homines per ea quae gessit. Ergo meruit ipse hanc exaltationem.