Ulterius. Videtur quod etiam praemium substantiale animae, scilicet fruitionem divinam, ipse meruit. Majoris enim meriti majus est praemium.
Sed meritum christi fuit majus omnium sanctorum meritis. Ergo et major fuit merces quam meruit.
Nihil autem majus cadit sub merito quam fruitio dei, quam sancti merentur. Ergo ipse etiam meruit ipsam.
Praeterea, gloriosius est aliquid per seipsum habere quam ab alio habere omnia. Sed quod quis meretur, quodammodo habet per seipsum. Cum igitur christus fruitionem divinam gloriosissime habuerit, videtur quod eam meruerit.
Praeterea, secundum illos qui ponunt Angelos in solis naturalibus creatos, simul in eis fuit meritum et praemium. Sed nihil prohibet christum meruisse fruitionem divinam, nisi quia ab initio suae conceptionis eam habuit. Ergo videtur quod in ipso instanti suae conceptionis mereri potuerit ut simul in eo esset meritum et praemium.
Sed contra, nullus meretur secundum quod est comprehensor. Sed christus quantum ad fruitionem erat comprehensor. Ergo nunquam fruitionem meruit.
Praeterea, ex hoc ipso quod intellectus ejus erat deo conjunctus in persona, sibi debebatur fruitio. Sed unionem non meruit. Ergo nec fruitionem.