Ad sextum sic proceditur. Videtur quod christus nobis mereri non potuit. Sicut enim laus requirit voluntarium, ita et meritum. Sed propter hoc quod laus requirit voluntarium in laudato, ideo unus non laudatur propter actum alterius. Ergo similiter nec unus alteri mereri potest: et sic christus nihil nobis meruit.
Praeterea, Ezech. 18, 4, dicitur: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Ergo eadem ratione anima quae operatur, ipsa praemiabitur; et ita videtur quod christus nobis mereri non potuit.
Praeterea, christus non meruit secundum quod deus, sed secundum quod homo habens caritatem.
Sed unus habens caritatem non meretur alteri nisi ex congruo, quod non est per se loquendo meritum. Ergo etc..
Sed contra, christus, secundum quod homo, est caput nostrum. Ergo nobis aliquid influit. Sed non nisi meritorie. Ergo christus nobis aliquid meruit.
Praeterea, nullus pervenit ad gloriam sine merito.
Sed pueri baptizati pervenient ad gloriam.
Ergo cum non perveniant per meritum proprium, pervenient per meritum christi; et ita christus nobis aliquid meruit.