Ulterius. Videtur quod non meruit nobis januae apertionem. Quia enoch et elias ante christi incarnationem in Paradisum introierunt. Ergo ante christum janua erat aperta.
Praeterea, quicumque meretur Paradisum, meretur etiam apertionem januae Paradisi. Sed antiqui patres meruerunt Paradisum, cum haberent caritatem ita perfectam sicut et nos, et cum propter Paradisum omnia operarentur. Ergo meruerunt apertionem januae Paradisi.
Praeterea, posita causa sufficienti non requiritur aliquid aliud ad effectum. Si ergo christus sufficienter meruit nobis apertionem januae Paradisi, videtur quod non oporteat nos aliquid propter Paradisum operari; quod est falsum. Ergo et primum.
Sed contra, ante christum nullus in Paradisum intravit, quia sancti patres ad Limbum descendebant.
Sed postea homines in Paradisum intraverunt, sicut dicitur Luc. 23: hodie mecum eris in Paradiso.
Ergo Paradisi apertionem christus meruit.
Praeterea, per peccatum Adae clausa est janua Paradisi, ut patet Gen. 3. Sed christus pro peccato Adae satisfecit. Ergo ipse apertionem januae nobis meruit.