Ulterius. Videtur quod non tantum per passionem apertionem januae nobis meruit. Caritas enim ejus in passione non fuit major quam ante.
Si ergo per passionem meruit, etiam ante meruit.
Praeterea, in baptismo caeli aperti sunt super eum. Sed baptismus passionem praecessit. Ergo ante passionem caeli apertionem nobis meruit.
Praeterea, videtur quod per ascensionem; per id quod dicitur Mich. 2, 13: ascendet pandens iter ante eos.
Sed contra, christus satisfaciendo, nobis januam aperuit. Sed satisfecit per passionem. Ergo per passionem januae apertionem meruit.
Praeterea, clausio januae fuit decretum quod erat contrarium nobis. Sed hoc tulit christus de medio affigens illud cruci; Coloss. 2. Ergo per passionem januae apertionem nobis meruit.