Postquam determinavit magister de merito christi secundum quod ordinatur ad bonum consequendum sibi et nobis, hic determinat de merito ipsius secundum quod ordinatur ad remotionem mali in nobis: ipse enim in se nec subjectus est culpae neque debitor est poenae. Dividitur autem in duas partes: in prima ostendit quomodo per passionem christi liberamur a malis; in secunda de causa passionis christi, dist. 20: si vero quaeritur. Prima in duas: primo ostendit quomodo per meritum passionis christi sumus liberati a malo; secundo determinat de his quae dicuntur de christo ratione hujus liberationis, ibi: unde ipse vere dicitur mundi redemptor. Prima in duas: primo ostendit quomodo per passionem christi liberati sumus a malo culpae, et a potestate instigantis ad culpam, scilicet Daemonis; secundo ostendit quomodo per dictam passionem sumus liberati a malo poenae, ibi: a poena redemit. Circa primum duo facit: primo ponit intentum; secundo exequitur propositum, ibi: sed quomodo a peccatis per ejus mortem soluti sumus? circa quod duo facit: primo prosequitur modum quo per christi passionem et mortem liberati sumus a peccato; secundo quomodo liberati sumus a potestate diaboli, ibi: a diabolo liberamur. Circa quod tria facit: primo ostendit quantum ad quid liberati sumus a potestate diaboli; secundo exponit modum liberationis, ibi: unde Augustinus causam et modum nostrae redemptionis insinuans ait; tertio quod hoc fieri non poterat nisi per deum et hominem, ibi: factus est igitur homo mortalis.
Et a poena redemit. Hic ostendit quomodo sumus liberati a poena per christi passionem; circa quod duo facit: primo ostendit a qua poena nos liberavit; secundo modum liberationis, ibi: peccata quoque nostra, idest poenam peccatorum nostrorum, dicitur in corpore suo super lignum portasse.
Unde ipse vere mediator dicitur. Hic determinat de his quae dicuntur de christo ratione dictae liberationis: et circa hoc duo facit: primo ostendit quare dicatur redemptor; secundo quare dicatur mediator, ibi: qui solus dicitur mediator. Circa quod tria facit: primo ostendit rationem quare dicitur mediator; secundo ostendit quod ipse solus est mediator, non pater vel spiritus sanctus, ibi: sed cum peccata deleat non solus filius, sed et pater et spiritus sanctus... Quare solus filius dicitur mediator? tertio ostendit secundum quam naturam ipse sit mediator, ibi: unde et mediator dicitur secundum humanitatem.
Hic quaeruntur quinque: 1 utrum per passionem christi simus liberati a peccato; 2 utrum per ipsum simus liberati a potestate diaboli; 3 utrum per ipsum simus liberati a poena; 4 utrum ratione illius liberationis, christus dicendus sit redemptor; 5 utrum eadem ratione sit mediator.