Ulterius. Videtur quod non omnia peccata per christi mortem deleta sint. Nullus enim damnatur nisi pro peccato. Sed multi post christi passionem damnantur. Ergo non quidquid culparum erat, delevit.
Praeterea, quod semel deletum est, ulterius deleri non potest. Sed peccata praecedentium patrum deleta erant et quantum ad actualia per poenitentiam, et quantum ad originale per circumcisionem.
Ergo per passionem christi non omnia peccata humani generis deleta sunt.
Praeterea, peccatum non potest deleri antequam fiat, quia tunc nunquam fieret. Sed multa peccata facta sunt post christi passionem. Ergo non omnia peccata delevit.
Praeterea, poenitentia et baptismus et alia bona opera nobis indicuntur ad peccatorum remissionem.
Hoc autem non esset, si omnia peccata per mortem christi deleta essent. Ergo videtur quod non omnia deleta fuerunt.
Praeterea, eorum quae sunt aequalia, unum non destruit alterum. Sed quantum bonum fuit passio christi ex parte patientis, tantum malum fuit occasio ipsius ex parte occidentium: quia occidebatur deus, qui erat infinitum bonum. Ergo videtur quod illud peccatum per christi mortem expiari non potuit.
Sed contra, Coloss. 2, 13: vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta. Sed donare delicta est remittere peccata. Ergo per christum omnia peccata sunt dimissa.
Praeterea, passio christi, quantum in se est, aequaliter se habet ad omnia peccata delenda. Si ergo aliqua peccata non delevit, nulla delevit: quod est absurdum.