Utrum simus liberati a diabolo per passionem christi.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per christi passionem non simus liberati a diabolo.
Libertas enim hominis in hoc consistit quod cogi non potest. Sed sicut nunc liberum arbitrium cogi non potest a diabolo, ita nec ante christi passionem.
Ergo passio christi non liberavit nos a potestate Daemonis.
Praeterea, diabolus non habuit potestatem in res ipsius job, neque in carnem ejus, nisi cum accepit eam a deo. Sed modo etiam accepta potestate a deo, potest homines affligere in rebus et in personis. Ergo in nullo sumus modo magis liberi ab ejus potestate quam ante.
Praeterea, ante passionem christi, Daemon aliter non nocebat hominibus, nisi tentando quantum ad animam, et vexando quantum ad corpora.
Sed hoc etiam quotidie facit. Ergo in nullo ejus virtus est diminuta.
Praeterea, illi proprie sub diaboli servitute detinentur qui ipsi servitutem latriae impendunt.
Sed adhuc hodie sunt idolatrae multi. Ergo humanum genus non est liberatum a servitute diaboli.
Praeterea, apostolus dicit, 2 Tim. 3, 1, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes; et etiam tempore Antichristi magis praevalebit quam nunquam fecerit.
Ergo videtur quod per passionem christi non sit virtus Daemonis extincta.
Sed contra, joan. 12, 31, instante passione dixit dominus: princeps mundi hujus ejicietur foras.
Ergo per passionem christi principatus sui dominium amisit.
Praeterea, victoris est adversarium a potestate dominii ejicere. Sed christus per passionem victor fuit: Apoc. 5, 5: vicit leo de tribu Juda. Ergo potestatem Daemonibus abstulit.
Praeterea, diabolus per peccatum homini dominatur.
Sed christus per passionem homines a peccato liberavit. Ergo et a potestate Daemonis.
Respondeo dicendum, quod potestas Daemonis in duobus consistit, scilicet in impugnando, et detinendo devictos. Ex eo autem quod quis impugnatur, nondum servus factus est, sed ex eo quod victus est, ut patet 2 Petr., 2, 19. Devicerat autem diabolus totum humanum genus in primis parentibus, et eis dominabatur, dum eos ad hoc secundum suum votum deduxerat ut nullus Paradisi januam introiret: devincit etiam unumquemque singulariter, dum eum ad peccatum inclinat, quia qui facit peccatum, servus est peccati; joan. 8, 34. Potestatem igitur diaboli qua victos detinet, christus per passionem ex toto amovit quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad efficientiam nisi in illis qui vim passionis suscipiunt per fidem, caritatem, et sacramenta: et per hoc dicitur dominium diaboli evacuasse. Sed potestatem qua impugnat, non ex toto evacuavit, sed debilitavit, dum ipsum hostem vicit, et hominibus auxilia multa ad resistendum tribuit, sicut sacramenta, gratiam abundantiorem, et alia hujusmodi.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis ante passionem christi non posset cogere liberum arbitrium, sicut nec modo, tamen poterat magis inclinare, inquantum homo erat debilior ad resistendum.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod homines in rebus et personis affligit, vel est ex merito culpae ipsorum, vel ad probationem justorum, et exercitium patientiae ipsorum; et non est ex insufficientia passionis christi.
Ad tertium dicendum, quod quamvis modo tentet sicut et ante, non tamen ita de facili superat, inquantum homo plura remedia habet.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod idolatrae adhuc manent sub servitute Daemonis, contingit ex hoc quod auxilia quae sunt ex passione christi, accipere negligunt.
Ad quintum dicendum, quod multitudo malorum qui erunt in ultimis temporibus, non erit ex hoc quod virtus passionis christi deficiat, sed quia armaturam dei qua armati sunt per passionem christi abjicient, vel contemnent: quia refrigescet caritas multorum; Matth. 24, 12; et ideo non est mirum, si devincantur.