Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per passionem christi non sumus liberati a poena aeterna.
Poena enim aeterna est poena inferni. Sed in inferno nulla est redemptio. Igitur a poena aeterna christi passio non liberat.
Praeterea, si christus non fuisset passus, nullus in infernum ivisset, nisi peccasset mortaliter.
Sed nunc etiam christo passo, solum mortaliter peccantes in infernum vadunt. Ergo christi passio non liberavit nos a poena aeterna.
Praeterea, poena quae finiri potest, aeterna non fuit. Sed poena a qua christus homines liberavit, finita est. Ergo a poena aeterna non liberavit.
Sed contra, peccatum est causa mortis aeternae.
Sed christus liberavit a peccato. Ergo et a poena aeterna.
Praeterea, Zach. 9, 11: tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu in quo non est aqua.