Ulterius. Videtur quod non liberavit nos a poena temporali. Quia adhuc pro peccatis poena temporalis injungitur poenitentibus. Ergo ab ea per christum non sumus liberati.
Praeterea, 1 Petr., 2, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Hoc autem non est nisi patiendo.
Ergo christus per suam passionem nos obligavit ad patiendum poenam temporalem, magis quam ab ea liberavit.
Praeterea, per resurrectionem mortuorum liberamur ab omni poena temporali. Sed etiam si christus non fuisset passus, mortui resurgerent: quia resurrectio mortuorum est articulus fidei. Ergo passio christi non liberat nos a poena temporali.
Praeterea, posita causa sufficienti ponitur effectus. Sed adhuc in illis qui vim passionis christi omnibus modis in se excipiunt, manet poena temporalis. Ergo passio christi non liberat a poena temporali.
Sed contra, per claves ecclesiae remittitur poena temporalis. Sed claves ecclesiae virtutem habent a passione christi. Ergo per passionem christi tollitur poena temporalis.
Praeterea, deus non punit bis in idipsum: Naum, 1. Sed deus posuit in christo iniquitates omnium nostrum, dum ipse dolores nostros portavit; Isai. 53. Ergo nos a poena temporali per suam passionem liberavit.