Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ratione praedictae liberationis christus non debeat dici redemptor. Redemptio enim emptionem significat iteratam. Sed christus nos nunquam alias emerat.
Ergo nec redimere dicendus est ex hoc quod nos liberavit.
Praeterea, nullus quod suum est emit, nisi forte solvendo pretium ei qui injuste detinebat.
Sed diabolus injuste nos detinebat; ei autem christus proprii sanguinis pretium non solvit. Ergo nullo modo nos redemit.
Praeterea, ab eo qui aliquid usurpavit, non oportet quod suum est emere, sed violenter auferre, si facultas adsit. Sed christo nos liberandi de potestate diaboli facultas non defuit. Ergo non liberavit nos per modum emptionis.
Sed contra, apocal., 5, 9, dicitur de christo: redemisti nos deo in sanguine tuo. Ergo ipse est redemptor.
Praeterea, ubicumque est aliqua commutatio, ibi videtur emptio. Sed in passione christi fuit quaedam commutatio: quia accepit mortem, et largitus est vitam. Ergo fuit ibi emptio.