Ulterius. Videtur quod non solus filius sit dicendus redemptor. Ejus enim est redimere cujus est pretium dare. Sed deus pater dedit nobis filium in pretium redemptionis: Galat. 4, 4: misit deus filium suum... Factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Ergo deus pater redemit.
Praeterea, ejus est redimere ab hoste cujus est hostem vincere. Sed christus per potentiam quam habet simul cum patre, hostem, qui nos detinebat vicit. Ergo pater nos redemit.
Praeterea, omne nomen significans effectum in creatura, est commune toti trinitati. Sed redemptor est hujusmodi. Ergo etc..
Sed contra, redempti sumus per passionem christi: 1 Petr. 1, 18: redempti estis pretioso sanguine agni. Sed solus filius passus est. Ergo solus filius nos redemit.
Praeterea, ad hoc incarnatus est, ut nos redimeret.
Solus autem filius incarnatus est. Ergo ipse est redemptor.