Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod per peccatum primi parentis totum humanum genus alienatum erat a deo, ut dicitur Ephes. 2, non quidem a potestate dei, sed a visione faciei dei, ad quam filii et domestici admittuntur; et iterum in potestatem diaboli usurpantis deveneramus, cui consentiendo homo se subdiderat, quantum in ipso erat, quamvis de jure non posset: quia suus non erat, sed alterius. Et ideo per suam passionem christus duo fecit: liberavit enim nos a potestate hostis, vincendo ipsum per contraria eorum quibus hominem vicerat, scilicet humilitatem, obedientiam, et austeritatem poenae, quae delectationi cibi vetiti opponitur: et iterum, satisfaciendo pro culpa, deo conjunxit, et domesticos dei et filios fecit. Unde ista liberatio duas rationes habuit emptionis: inquantum enim a potestate diaboli eripuit, dicitur nos redemisse, sicut rex regnum occupatum ab adversario, per laborem certaminis redimit; inquantum vero deum nobis placavit, dicitur nos redemisse, sicut pretium solvens suae satisfactionis pro nobis, ut a poena et a peccato liberemur.
Ad primum ergo dicendum, quod iteratio importata per praepositionem, non refertur ad actum emptionis, quasi alias empti fuerimus; sed ad terminum actus, quia alias sui fueramus in statu innocentiae.
Emere enim est aliquid suum facere.
Vel dicendum, quod dicitur redemptio habito respectu ad illam venditionem qua nos diabolo per consensum peccati vendideramus; a qua venditione haec emptio secunda est.
Ad secundum dicendum, quod pretium sanguinis sui non diabolo, sed deo obtulit, ut pro nobis satisfaceret. A diabolo autem nos per victoriam suae passionis eripuit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis diabolus nos injuste usurpaverit, nos tamen in ejus potestatem devenimus ex quo ab eo victi sumus: et ideo oportuit etiam ut ipse vinceretur per contraria eorum quibus vicit: non enim violenter vicit, sed ad peccatum fraudulenter inducens.