Ad quintum sic proceditur. Videtur quod christus non reconciliaverit nos deo; quod mediatoris est officium. Nullus enim reconciliatur diligenti, sed odienti. Sed deus pater nos diligebat: quia ipse diligit omnia quae sunt, et nihil odit eorum quae fecit; sapient. 11. Ergo christus nos ei non reconciliavit.
Praeterea, joan. 3, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Ergo magis amor patris est causa passionis quam e converso: et ita videtur quod per mortem christi non simus deo reconciliati.
Praeterea, Matth. 22, dicitur, quod homo rex, cujus filium cultores vineae occiderant, veniens perdidit homicidas illos: et per illum hominem significatur deus pater, cujus filius occisus est.
Ergo per mortem christi sunt inimicitiae magis auctae quam ablatae.
Sed contra, Rom. 5, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii ejus.
Praeterea, per satisfactionem deo reconciliamur.
Sed christus per passionem suam pro nobis satisfecit.
Ergo nos deo reconciliavit.