Ulterius. Videtur quod ipse non sit mediator secundum humanam naturam. Non enim est idem extremum et medium. Sed humana natura est extremum istius reconciliationis quae fit hominis ad deum. Secundum ergo quod homo, christus non est mediator.
Praeterea, medium compositum est ex extremis.
Sed compositum ex humana natura et divina non est in christo nisi persona. Ergo non ratione humanae naturae, sed ratione compositae personae est mediator.
Praeterea, secundum hoc est mediator secundum quod nos deo conjunxit. Sed non potuisset nos deo conjungere, nisi inquantum est deus. Ergo secundum quod deus, est mediator.
Sed contra, mediator non est unum cum his inter quos mediat. Sed christus, secundum quod deus, est unum cum patre, joan. 11. Ergo secundum quod deus, non est mediator.
Quod est redemptor. Sed redemit nos secundum humanam naturam. Ergo et secundum ipsam est mediator.