Ulterius. Videtur quod non soli christo convenit esse mediatorem. Ille enim est mediator qui inter nos et deum pacem facit. Hic autem est spiritus sanctus, qui est amor, quo deus nos diligit, et in quo nos deum diligimus, quantum ad caritatis donum, in quo ipse nobis datur. Ergo videtur quod spiritus sanctus debeat dici mediator.
Praeterea, medium est quod convenit cum extremis. Sed Daemones conveniunt cum deo in hoc quod sunt immortales, nobiscum autem in hoc quod sunt miseri. Ergo Daemones sunt mediatores, non solum christus.
Praeterea, Angeli beati conveniunt etiam nobiscum, et cum deo: cum deo quidem, inquantum sunt immortales et beati; nobiscum vero, inquantum sunt creaturae. Ergo et ipsi sunt mediatores.
Praeterea, dionysius probat, quod divinae illuminationes non deferuntur ad nos nisi mediantibus Angelis. Ergo ipsi sunt mediatores.
Praeterea, sacerdos est medium inter deum et populum; et similiter alii sancti; inquantum pro peccatoribus intercedunt. Ergo non solum christus
Sed contra, officium mediatoris est reconciliare discordes. Sed solus christus solvit inimicitias quae erant inter nos et deum; Coloss. 1. Ergo ipse solus
Praeterea, ex hoc dicitur mediator, quia pro nobis satisfecit. Sed solus christus pro humana natura satisfecit. Ergo ipse solus est mediator.