Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad hanc reconciliationem qua humana natura reconciliata est deo, solus christus est mediator: quia in ipso solo est reperire conditiones mediatoris praedictas.
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus sanctus quamvis conjungat sicut causa prima, non tamen est medium inter extrema, nec conjungens proximum: et ideo non est, proprie loquendo, mediator.
Ad secundum dicendum, quod Daemones communicant cum deo in immortalitate, nobiscum autem in miseriis; unde ad hoc se medios interponunt ut nos ad immortalitatem et aeternam miseriam adducant; et hoc faciunt, a deo nos sejungendo, et non conjungendo. Et quia recedendo ab uno primo invenitur multitudo; ideo ipsi non sunt unus, sed plures medii; non mediatores, sed separatores.
Christus autem cum deo habuit communem beatitudinem, nobiscum autem mortalitatem; et ideo ad beatitudinem nos ducit aeternam, mortalitate quam habuit ad tempus consumpta; et hoc est quod dicit Augustinus 9 de CIV. Dei.
Ad tertium dicendum, quod Angeli sunt beati et immortales: unde non conveniunt nobiscum in hoc quod a nobis amovendum est per actum mediatoris; non enim ad hoc datur mediator, ut faciat nos non esse creaturas. Et ideo quamvis conveniant nobiscum in hoc quod sunt creaturae, non tamen competit eis ratio mediatoris.
Ad quartum dicendum, quod illud quod Angeli nobis a deo deferunt, quasi medii inter nos et deum, non est hoc per quod deo conjungimur: quia gratia non est nobis ab Angelis, nec satisfactio; sed illa transfusio conjunctionem praesupponit vel eam praeparat; et ideo ipsi non sunt mediatores, sed eorum officium sequitur vel disponit ad officium mediatoris; et ideo ipsi sunt ministri mediatoris.
Ad quintum dicendum, quod aliquis sanctorum non potest esse mediator, conjungens totam humanam naturam deo, quamvis unam specialem personam deo possit conjungere, non quidem merendo ei gratiam ex condigno, sicut christus fecit, sed ex congruo tantum inducendo ad bonum.
Morte quippe sua uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat... Christus extinxit. Hic est tertius modus quo per passionem a peccatis liberamur: duo enim prius positi pertinent ad efficientiam justificationis ex parte nostra: hic autem pertinet ad sufficientiam ex parte sua: quia sua satisfactio fuit sicut quoddam sacrificium ad delendum omnia peccata, quantum in se est, sufficiens.
Culparum chyrographa. Chyrographum dicitur a chyros, quod est manus et graphos, quod est Scriptura; quasi manualis Scriptura, quae memoriam debitorum facit, et obligationem ad solvendum.
Dicuntur autem chyrographa nostrorum peccatorum per mortem christi deleta, inquantum memoria nostrorum delictorum amota est, secundum quod deus eorum non recordatur ad puniendum, vel inquantum obligatio poenae, sive reatus amotus est.
In baptismo penitus laxatur. Contra. Requiritur gemitus interior. Dicendum, quod non requiritur inquantum est poena, sed inquantum consequitur ex displicentia veteris vitae; cujus si non poeniteat, non potest novam vitam inchoare, sed victus abscedit.
Implevit illa sacramenta. Sacramentum hic dicitur, non sacrum signum, sicut baptismus, et hujusmodi, sed sacrum secretum, sicut passio, incarnatio, et hujusmodi.
Si ergo christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit? haec sunt verba vigilii, qui ponit christum mediatorem ratione personae compositae, ut dictum est. Possumus tamen dicere, quod si haberet humanam naturam tantum, secundum illam non esset sufficiens mediator: quia non haberet unde satisfaceret pro tota natura humana, sicut nec alii qui sunt puri homines.