Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod alius modus non fuerit possibilis. Hebr. 2, 10: decebat eum per passionem... Consummari; dicit Glossa: nisi christus pateretur, homo non redimeretur.
Praeterea, Anselmus in Lib. Cur deus homo: non potuit transire calix, nisi biberet; non quia mortem vitare nequiverit, sed quia aliter mundus salvari non posset. Ergo videtur quod alius modus possibilis non fuit.
Praeterea, minimum inconveniens est deo impossibile. Sed inconveniens est peccatum dimittere sine debita satisfactione, ut dictum est. Cum igitur debita satisfactio non potuerit esse nisi per modum istum, videtur quod alius modus possibilis non fuit.
Praeterea, fidei non potest subesse falsum.
Sed antiqui patres crediderunt christum passurum.
Ergo non potuit aliter esse.
Sed contra, Gregorius, 20 Lib. Moral.: qui fecit nos de nihilo, revocare etiam sine morte et passione sua nos potuit.
Praeterea, Luc. 1, 37: non erit impossibile apud deum omne verbum. Ergo quocumque alio modo potuisset nos liberare.