Ulterius. Videtur quod alius modus fuisset convenientior. Si enim christus mortem subiisset naturalem, nihilominus genus humanum redemptum fuisset: quia mortem solvisset quam non debebat. Sed hoc fuisset sine peccato alicujus. Ergo videtur quod hic fuisset modus convenientior: quia unumquodque tanto est convenientius, quanto ad ipsum pauciora inconvenientia sequuntur.
Praeterea, diabolus nos omnino injuste invaserat, nec aliquod jus in nobis habebat. Sed nihil est convenientius quam quod vis VI repellatur.
Ergo convenientissimus modus fuisset ut per potentiam nos eriperet a potestate diaboli, non redimendo.
Praeterea, ipse venerat a Daemonis potestate hominem liberare, non autem a potestate hominis.
Ergo convenientius fuisset quod a Daemone passus fuisset, quam ab homine.
Praeterea, christus ad hoc venit ut homines ad se traheret. Sed plures eum sequerentur, si per viam deliciarum incessisset, quam quod per viam passionis de hoc mundo exivit. Ergo videtur quod ille fuisset convenientior modus.
Sed contra, super illud psalm. 21: et non ad insipientiam mihi, dicit Glossa: nullus convenientior modus nostrae redemptionis fuit, quam quod homo, qui per superbiam ceciderat, per humilitatem resurgeret.
Praeterea, optimi est optima adducere. Si igitur deus est optimus, modum optimum nostrae liberationis elegit.