Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quantum ex parte dei est, fuit alius modus nostrae liberationis possibilis, quia ejus potentia limitata non est, quem si elegisset, convenientissimus fuisset: non tamen habuisset rationem redemptionis, sed liberationis tantum, quia liberatio non fuisset facta per solutionem pretii.
Ex parte autem hominis non fuit alius modus possibilis nisi quem deus ei dedit: quia per se satisfacere non poterat, sed solum divino munere. Sed ex parte nostra simul et dei fuit quidem alius modus possibilis, sed nullus ita conveniens.
Ad primum ergo dicendum, quod si homo alio modo liberaretur, non redimeretur: quia redemptio sufficientem satisfactionem importat. Sed tamen alio modo liberari potuit.
Ad secundum dicendum, quod Anselmus loquitur quantum est ex parte nostra, supposita dei ordinatione.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sit inconveniens ex parte nostra secundum ordinem quem deus rebus posuit, ut peccatum sine satisfactione dimittatur; tamen si ipse faceret, convenientissimum esset, quia ipse simul cum hoc faceret, aliquam convenientiam in re poneret.
Ad quartum dicendum, quod fides antiquorum fuit de passione christi futura, praesupposita dei ordinatione quod ita fieret; ex cujus suppositione, passio christi necessitatem habet, ut dictum est.