Ad quintum sic proceditur. Videtur quod deus pater filium non tradiderit ad passionem.
Maxima enim crudelitas est filium innocentem tradere. Sed christus fuit innocentissimus. Cum ergo crudelitas non sit in deo, videtur quod ipse christum ad passionem non tradiderit.
Praeterea, si pater christum in mortem tradidit, hoc non fuit nisi quia christus ex obedientia ad patrem mortuus est. Sed quicumque facit aliquid ex obedientia, facit ex debito. Ergo christus debitor mortis fuit, et sic non fuit mors ejus deo gratissima: debitum enim diminuit de gratitudine actus.
Praeterea, si pater tradidit filium, ergo voluit eum mori. Sed hoc etiam voluerunt Judaei.
Ergo conformaverunt voluntatem suam voluntati divinae, et ita non peccaverunt.
Praeterea, philosophus dicit, quod pervenire ad bonum finem per mala media, est mali consiliatoris. Sed consilium divinum est optimum. Ergo si ex consilio voluntatis patris christus esset mortuus, non esset hoc consilium expletum mediantibus malis actibus Judaeorum; quod tamen falsum est. Ergo pater filium ad passionem non tradidit.
Sed contra, Rom. 8, 32: proprio filio suo non pepercit etc..
Praeterea, omnis poena est a deo. Sed passio christi quaedam poena fuit. Ergo fuit a deo.