Ulterius. Videtur quod passio christi non fuerit bona. Quia secundum boetium, cujus generatio est bona, corruptio est mala. Sed generatio christi fuit optima. Ergo passio mortis ipsius fuit pessima.
Praeterea, omne injustum est malum. Sed christus injuste passus est; 1 Petr. 2, 23: tradebat autem judicanti se injuste. Ergo illa passio christi fuit mala.
Praeterea, sicut eadem materia non potest esse in naturalibus sub contrariis formis, ita unus actus in moralibus non potest esse bonus et malus.
Sed opus Judaeorum, ut dicitur in littera, fuit passio christi. Ergo cum opus Judaeorum fuerit malum, passio christi non potest dici bona.
Sed contra, nihil est deo acceptum nisi bonum.
Sed mors christi fuit deo acceptissima: quia ipse tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis: Ephes. 5, 2.
Ergo passio christi fuit bona.
Praeterea, omne quod est ex caritate, est bonum.
Sed christus ex maxima caritate fuit mortuus et passus. Ergo passio sua fuit optima.