Utrum corpus christi post mortem debuerit dissolvi.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus christi post mortem debuit dissolvi, sive incinerari. Hebr. 2, 17, dicitur: christus debuit per omnia fratribus assimilari. Sed alii homines, qui dicuntur fratres christi, secundum corpus incinerantur.
Ergo et corpus christi incinerari debuit.
Praeterea, sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini propter peccatum primi parentis, ita etiam incineratio: quia dicitur genes. 3, 19: terra es, et in terram ibis. Sed christus pro nobis sustinuit mortem, ut debitum naturae solveret.
Ergo similiter corpus ejus incinerari debuit.
Praeterea, humilitas est meritum exaltationis, philipp. 2. Sed corpus christi fuit maxime exaltandum.
Ergo debuit usque ad incinerationem humiliari.
Praeterea, omne compositum ex contrariis, naturaliter est dissolubile in contraria. Sed corpus christi fuit ex contrariis compositum, quia fuit ejusdem naturae cujus sunt corpora nostra. Ergo cum incineratio nihil aliud sit quam resolutio corporis in contraria ex quibus constituitur, videtur quod corpus christi incinerari debuit.
Praeterea, anima non recedit a corpore quamdiu in corpore manet aequalitas complexionis, quae requiritur ut dispositio in corpore animato: quia per hanc dispositionem materia fit necessaria ad talem formam. Sed in morte christi anima recessit a corpore. Ergo in corpore non remansit illa aequalitas quae exigitur ad corpoream animationem. Sed ablata aequalitate complexionis, unum contrarium superat aliud, et sic sequitur corporis dissolutio et incineratio. Ergo corpus christi fuit corruptum et incineratum.
Sed contra, psalm. 15, 10: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis, quia ipse mortuus fuit. Ergo intelligitur de corruptione incinerationis.
Praeterea, corpori non debetur incineratio nisi propter corruptionem fomitis. Sed in christo nunquam fuit corruptio fomitis: quia natus et conceptus fuit sine originali. Ergo corpus christi non debuit incinerari.
Praeterea, anima conjuncta corpori ipsum servat ab incineratione. Sed virtus divina est major quam virtus animae. Ergo cum corpori sit conjuncta deitas, videtur quod non debuit incinerari.
Respondeo dicendum, quod mors et incineratio et hujusmodi defectus sunt poenae originalis peccati: in christo autem nunquam fuit originale: unde christus non contraxit hujusmodi defectus ex necessitate suae originis, quia sine originali conceptus fuit. Nec in eo fuerunt quia ipse esset debitor eorum, quia peccatum in eo nunquam fuit: sed voluntarie defectus humanae naturae assumpsit ad complendum opus nostrae redemptionis et ut in his nobis mereretur. Unde cum opus redemptionis esset in passione completum, quia dixit: consummatum est, joan. 19, 30, et corpus sine anima non est in statu merendi, ideo corpus ejus incineratum non fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio illa intelligitur quantum ad illa quae sunt de veritate naturae, et quantum ad ea quae pertinent ad opus redemptionis.
Ad secundum dicendum, quod per passionem, qua separata est anima a carne, removit a nobis mortem, et omnes alios defectus humanae naturae, quantum ad sufficientiam causae; et ideo non oportuit quod ad removendum incinerationem corpus ejus incineraretur.
Ad tertium dicendum, quod humilitas illa fuit necessaria ante opus redemptionis, et quando christus erat in statu merendi, non autem post, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod compositum ex contrariis, necessario in ipsa resolvitur, nisi sit aliquid prohibens. In christo autem erat aliquid prohibens, scilicet virtus divinitatis, et puritas a corruptione fomitis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illa temperies complexionis, quae est necessitas ad formam animae, fuerit amota in morte; non tamen inde secuta est dissolutio et putrefactio corporis, ratione praedicta.