Ulterius. Videtur quod non debuit seipsis palpabilem exhibere. Palpabile enim incorruptibili contrarium est, ut dicit Gregorius.
Sed contraria non possunt esse in eodem. Cum ergo corpus christi esset incorruptibile, videtur quod non debuerit ipsum palpabile exhibere.
Praeterea, differentiae tangibiles sunt calidum et frigidum, et hujusmodi contraria. Sed in glorificatis corporibus non erunt hujusmodi contrarietates, ut dicitur, nec etiam in elementis post mundi innovationem. Ergo corpus christi palpari non potuit.
Praeterea, hoc solum palpabile est quod est resistens tactui, et cui tactus resistit; unde aer quamvis sit tangibilis, non tamen est palpabilis.
Sed corpori christi non resistebat aliud corpus, quia januis clausis intravit. Ergo palpari non potuit.
Praeterea, spiritus Angeli vel Daemonis posset assumere corpus solidum quod palpari posset.
Ergo per palpationem non sufficienter probatur veritas corporis.
Praeterea, alii sensus sunt magis spirituales quam tactus. Ergo magis per eos debuit veritatem resurrectionis probare quam per tactum.
Sed contra, Luc. Ult., 39: palpate et videte; quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Praeterea, inter alios sensus homo certissimum habet tactum, ut dicitur in 2 de anima.
Cum igitur cognitio resurrectionis debuerit esse certissima in apostolis, per tactum debuit eis ostendi.