Ad primum sic proceditur. Videtur quod christus ad infernum non debuit descendere. Sicut enim dicit Augustinus ad Dardanum, nomen inferni in Scriptura semper in malo accipitur.
Sed id quod semper in malo accipitur, christo non competit. Ergo nec descendere ad infernum.
Praeterea, christus non descendit in mundum, nisi ut mundum liberaret. Sed per passionem non solum liberavit eos qui in mundo erant, sed etiam eos qui in inferno detinebantur, soluto pretio pro peccato, pro quo detinebantur. Ergo videtur quod ad infernum descendere non debuit.
Praeterea, descendere ad infernum importat poenam damnationis pro peccato. Sed in christo nullum peccatum fuit. Ergo nec aliqua damnatio sibi competit. Ergo ad infernum descendere non debuit.
Sed contra est quod dicitur in symbolo: descendit ad inferos.
Praeterea, Act. 2, 24: quem deus suscitavit solutis doloribus inferni. Ergo videtur quod in inferno fuerit.