Ulterius. Videtur quod descenderit usque ad infernum damnatorum. Ipse enim sua morte humanum genus non solum liberavit a peccato originali, sed etiam ab actuali. Sed infernus damnatorum est locus poenalis respondens peccato actuali, sicut Limbus patrum locus debitus pro peccato originali.
Ergo videtur quod etiam in illum infernum descendere debuerit, sicut in Limbum descendit.
Praeterea, christi ascensio respondet suo descensui, quia qui ascendit ipse est et qui descendit, Eph. 4. Sed ipse ascendit super omnes caelos.
Ergo debuit etiam usque ad inferiorem infernum descendere.
Praeterea, Eccli. 24, 45, dicitur: penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes. Sed inferiores partes terrae sunt infernus damnatorum, in quo aliqui de dormientibus, idest mortuis, sunt. Ergo videtur quod ipse in illum infernum descenderit.
Sed contra, Luc. 16, 26, dicitur: inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut illi qui volunt illuc ex nobis transire, non possint. Sed illud chaos magis erat firmatum inter christum, qui jam erat comprehensor, et damnatos, quam inter sanctos qui erant in Limbo expectantes beatitudinem, et illos qui erant in inferno. Ergo christus ad illos non descendit.
Praeterea, sicut caelum empyreum est locus aeternae gloriae, ita infernus est locus aeternae miseriae. Sed nullus damnatus potest esse in caelo empyreo. Ergo nulli beato competit esse in inferno; et sic nec christo.