Ulterius. Videtur quod in Limbo ullam moram non traxerit. Ad hoc enim descendit in infernum, ut sanctos, qui ibi detinebantur, liberaret.
Sed statim illuc descendens sanctos liberavit.
Ergo videtur quod moram illic trahere non debuit.
Praeterea, sicut per peccatum aliquis a caelo excluditur, ita per emundationem a peccato aliquis ab inferno liberatur. Sed diabolus, statim ut peccavit, de caelo cecidit. Ergo videtur quod sancti statim ut mundati fuerunt a peccato, de inferno educti sint, et ita etiam christus statim exivit.
Praeterea, anima christi non potuit esse simul in diversis locis. Sed christus in die mortis suae fuit in Paradiso: quia pendens in cruce latroni dixit: hodie mecum eris in Paradiso.
Ergo videtur quod illa eadem die de inferno exierit.
Sed contra, Act. 2, 24: quem deus suscitavit solutis doloribus inferni. Ergo videtur quod in inferno fuerit usque ad horam resurrectionis suae.
Praeterea, locus animae separatae est infernus vel caelum. Sed anima christi ante diem ascensionis, in caelum non ascendit, et ita ante resurrectionem in caelo non fuit. Ergo mansit in inferno usque ad diem resurrectionis.