Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus Limbum patrum non illuminaverit. De ratione enim inferni videtur esse tenebra, sicut de ratione Paradisi lux. Ergo inferno non competit illuminari.
Praeterea, si locus aliquis illuminatur, omnes qui sunt in loco illo lumen percipiunt. Sed aliqui erant in inferno qui non debebant percipere lumen christi, sicut Daemones. Igitur videtur quod illum locum non illuminaverit.
Praeterea, in psalm. 106, 14, dicitur: eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Sed si christus locum illum illuminasset, tenebrae ibi non fuissent. Ergo christus locum illum non illuminavit.
Sed contra, Damascenus dicit: descendit ad infernum anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ortus est sol justitiae, ita et his qui in inferno et tenebris et umbra mortis sedent, superlucescat.
Praeterea, Ambrosius dicit: in inferno lumen vitae fundebat aeternae.