Ulterius. Videtur quod christus animas extraxerit etiam de inferno damnatorum. Ipse enim dixit: eruisti animam meam ex inferno inferiori, et job 17, 16: in profundissimum infernum descendent ossa mea. Sed profundissimum inferni in quod descendit job, et de quo fuit eductus, constat quod fuit infernus inferior: et infernus inferior est infernus damnatorum. Ergo animas eduxit de inferno damnatorum.
Praeterea, zachar. 9, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua; dicit Glossa: eos qui tenebantur vincti in carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat, tu liberasti.
Sed tales erant damnati in inferno. Ergo ipsi fuerunt liberati.
Praeterea, sapient. 7, 30, dicitur: sapientia vincit malitiam. Sed hoc non esset, si non omnes qui per malitiam in infernum descenderant, per sapientiam, quae christus est, liberati sunt. Ergo omnes sunt liberati, etiam de inferno damnatorum.
Praeterea, Isai. 24, 22: congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur; et loquitur ibi de damnatis, quod patet per hoc quod ipse praemisit de militia caeli. Ergo videtur quod etiam damnati per christum visitati et liberati sunt.
Sed contra, Isai. Ult., 24: ignis eorum non extinguetur.
Praeterea, in inferno nulla est redemptio. Ergo inde aliqui liberati non sunt.